# Poemata selectiora 11.31

August Buchner, Poemata selectiora, AUGUSTI BUCHNERI XI. ELOGIA LITERARIA., XXXI. Anno 1636. In JOH. MELCH. a SCHWALBACH, Eq. Hassi, EL. SAX. Legionis Ducis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/11.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/11.31

QUi firmare urbes liceat, munimina circum
Exstruere, et celsis claudere ab aggeribus:
Depressamque in humum fluvios immittere et amnes:
Riteque perpetuis hos cohibere iugis:
Atque suo quemcumque locum sub Marte tueri:
Ne noceant hostes, ne noceatque fames:
Hic liber ostendit: libri SCHWALBACHIUS auctor,
Ingenio, dextra, nobilitate potens.
Mandavit chartis, quicquid cognoverat usu:
Et quodcumque notat, fecit id ante manus.
Quae merces sat digna Ducem ventura manebit?
Quod pretium tantae sedulitatis erit?
Contendit vivus Dominis prodesse vidensque;
Praestat idem rara, versus in ossa, fide.

---

August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml.
