Latin
AUGUSTI BUCHNERI XI. ELOGIA LITERARIA., XXXIX. Anno 1640. In M. ALBERTI GÜNZELII Disp. de Sessione CHRISTI ad dexteram
August Buchner, Poemata selectiora 11.39
Unproofread scanNot analysed yet
QUid est sedere Patris ad dextram DEI,
Qui rerum habenas temperat, quas condidit?
Quid, quam tenere quod Pater sceptrum tenet,
Nec esse Patrem, sed parem Patri tamen
Potentiaque et Numine atque gloria,
Qua nulla maior; sola quae cuncta eminet,
Penitusque transit? Digna res acumine
GÜNZELIANO, et erudita industria.
Cui victus omnis et triumphatus furor
Arrique multiformis, atque inanibus
Qui cor tenebris perfidum late obsitus
De luce nomen traxit in cassum sibi,
Laudem decusque doctioris indolis
Illustre donant, vindicato Filio;
Cui summa demunt, omnia ut tribuant Patri;
Et quem fatentur Filium, Deum negent.
O quanta, Amice, laurus in caput venit!