Latin
AUGUSTI BUCHNERI XI. ELOGIA LITERARIA., XLI. Anno 1641. In RUD. a BRAND de ? etc. Orationem de Exercitibus etc., lines 11.41.55-11.41.83
August Buchner, Poemata selectiora 11.41.55-83
Unproofread scanNot analysed yet
Sed pressa duro barbari sceptri iugo;
Qua fruge pectus, qua beata copia
Prudentiae ornas et scientiae penus,
Magnum minatus patriae, magnum tuis?
Iam quando nostras fretus ingenio uberi
Venis ad artes, et subit menti calor,
Meditata docte ferre in aspectum, et pari
Orationis explicare copia,
Scylique honore laudis antiquae aemulo;
Caeleste qualem os Tullii aeterni tulit,
Aut docta Crispi consecuta argutia est;
Quae te sequuntur studia, qui plausus manent,
(Ut nuper, alto quando conspectum throno
Edisserentem, quae modo, invitus tamen,
In vulgus edis, longus ordo te patrum,
Et densa pubes audiit mire favens)
Quantusque spei cumulus accrescit tuae?
Macte o, RODOLPHE, macte pulchris ausibus
Atque acer insta: saeculi nec te sine
Tentare virus pestilens, nec otium, et
Oti sodalem luxum et improbam gulam
(Quam peius Orco et inferis ipsis fuge)
Nec, quicquid atrae sortis horrificant minae,
Avertere animum vota prensantem sua.
Te purpura ingens, te decus celsum manet,
Culmenque, quale non nisi magni tenent,
Tum qui exstitêre principes sanctae togae.
Quales tuus salutat ac petit liber,
Linguas et aures cordaqeu ipsa Principum.