Latin · Dactylic hexameter
AUGUSTI BUCHNERI XI. ELOGIA LITERARIA., XLVII. Anno 1647. MenseAugusto Ad DELPHINUM et WOLFGANGUM, NobilissimosDoctores
August Buchner, Poemata selectiora 11.47
Unproofread scanNot analysed yet
ILlustres iuvenes, quos alti sanguinis ortus
Nobilitat, priscumque attollit lumen avorum,
Mox propriae virtutis honor clarabit, et ingens
Egregia sub laude decus superinferet, atque
Ponet in excelso, quo frustra emergere vulgus
Ardeat obscurum, nec nata ad publica plebes,
(Nam tenebras amat ipsa suas) praecludite magnis
Nominibus, famamque alacres tentate futuram
Orantes celsa ex cathedra. Schola prima palaestra est,
Quae fingat generosum animum, quae fruge salubri
Impleat, et magno disponat pectus honesto.
Hac igitur bene qui iuvenes exercuit annos,
Praeclarum dabit ille virum, vitaeque colori
Cuilibet aptus erit, sive illum castra vocabunt,
Curia seu poscet sapiens, vel nobilis aula.
Nec vos degenerem aut mollem duxisse iuventam,
Saxonicis cives ex quo donastis Athenis,
Scilicet haec certo sub pignore charta docebit,
Et pleno ingenii cultum testabitur ore,
Virtutem donec vestram, crescentibus annis,
Post paulo non dicta magis, quam facta loquantur,
Totaque magnificos celebretur vita per actus.