# Poemata selectiora 11.48

August Buchner, Poemata selectiora, AUGUSTI BUCHNERI XI. ELOGIA LITERARIA., XLIIX. Anno 1648. Ad Christianum CLENGELIUM, DresdensemE Prud. Civili disput.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/11.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/11.48

HOc sapere, et primae iam mox sub flore iuvente
Eximium spondere virum est, avertere nugis
Ingenium, atque excelsa sequi. Nam pigra voluptas
Ignavusque pudor, tum mens pertaesa laborum,
Semper repit humi, tenebrasque et plana celebrat:
Sublimis frugique vigor ludumque iocumque
Sese effert supra antevolans, curaque virili
Exercet iuvenem, et graviores sobrius annos.
Praevertit mature et non nisi seria curat.
Ergo illum non vina iuvant, non alea segnis
Delectat, mollive cupidine pectus adurit
Forma potens, gratisque haerentem amplexibus arcet
Nobilibus studiis et pulchrae laudis honore:
Sed laetus sudore dies noctesque per ipsas
Insomnis volvit libros, secumque recenset,
Quicquid Graia canit, quicquid Romana vetustas
Commemorat, nostris aut demum prodiit annis,
Quod mentem vitamque regat. Saepe ille palaestram
Ingreditur, doctique Lycei concutit arma,
Et celebrem invicto sequitur certamine palmam.
Te quoque, CLENGELI, quem charae Nata Sororis
Edidit, et vinculo mecum propiore ligavit,
Te quoque talis amor percussit in ardua secum
Non humilem rapiens animum, Sapientia fasces
Qua sibi perpetuos fixit: sive illa recenset
Iura orbi legesque sacras; seu dirigit actus
Humanos, monstratque artes, quibus flectere cives
Et servare urbes liceat; vel condere primum,
Et praeclara novis cunabula ponere regnis.
Macte animi erecti donis, et confice cursum
Propositi felix, tantamque eveincere metam
Quam poteris tende assidue. Hoc te poscit uterque
Laetaturque parens: ego te quoque plurimus hortor,
Florentem non una avidus te laude videre,
CLENGELIOSque novo decore exornare penates.

---

August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml.
