Latin
AUGUSTI BUCHNERI XI. ELOGIA LITERARIA., XLIX. Anno 1648. MenseDecembre In ANDREAE SENNERTI, Orient. Lingg. P.P
August Buchner, Poemata selectiora 11.49
Unproofread scanNot analysed yet
QUid Christiani nuncupamur, ad legem
Non Christianam vita dum suos semper
Dispensat actus, deviumque sectatur,
Non quo praeivit Auctor, et simul iussit
Nos tendere omnes, si venire quaeramus,
Quo nunc receptus ipse, Patris in regnum;
Nec Tartari usque ardentis in specus mergi,
Ubi poena perpes in malum excubat nostrum,
Novamque semper recreatur in noxam?
Sapite o genus mortale, dumque fas, retro
Date vela tensas pessime: ruit tempus,
Nec hora frenos patitur. Omne momentum,
Quod hic moramur ultimo obvii fato,
In damna cedit, quae resarcias frustra
Semel peremptus, et tuae datus poenae;
SENNERTUS alta voce, quam potest, clamat,
Scopulosque tristes, subdolasque Sirenas,
Et tot timenda Syrtium, atque tot Scyllae
Latrantia monstra, tot Charybdias saevas,
Aliasque mortes, fugere sedulo monstrat
Vates Salutis, paedagogus ad vitam.
Nam vita nostra, si male impleat nomen
Orbata CHRISTO, tota pestis ac mors est:
Nam solus auctor CHRISTUS atque fons vitae.