Latin · Elegiac couplet
AUGUSTI BUCHNERI XI. ELOGIA LITERARIA.
August Buchner, Poemata selectiora 11.5
Unproofread scanNot analysed yet
DUm Papa destricto late ruit omnia ferro,
Et sceptra et gladios Regibus eripiens.
Impia dum PetriRomae mendacia ludit,
Atque ire in leges singula verba iubet.
Dum ChristumPaullumque facit ludosque iocosque,
Idem REX, PASTOR, DOCTOR et esse crepat.
Non hodie, non cras credam id, Frereisie, tecum:
Altera nam dicit, altera et ille facit.