Latin · Dactylic hexameter
AUGUSTI BUCHNERI XI. ELOGIA LITERARIA., LIII. Anno 1655. Maio 31. In SALOMONA M. JPH. GE. WILKII, Dresd.
August Buchner, Poemata selectiora 11.53
Unproofread scanNot analysed yet
HIc ille est Salomon, cuius Sapientia totum
Advertit terrarum orbem, mortaliaque exiit
Saecula: WILKIADAE pinxit manus affabre, et omnes
Expressit laudesque viri culpasque notando
Solerti doctaque opera. Nempe omnia nostra
Insincera fluunt: homines sumus, aemula Divis
Natio, non Divi. Vincas Salomona vel ipsum
Consilio, et docto sapientis acumine mentis,
Stultitiae quandoque tamen reus erro recedes
A veri rectique via. Vos regia sceptra,
Discite, quid deceat, quid pulchrum atque utile regnis;
Dedecora, et nocitura Viri peccata cavete.
In populos manant exempla et facta potentum:
Atque unus quicquid peccaverit, inficit omnes:
Nec gravius vexat, quam qui de vertice morbus
Labitur, et tetra saevit per viscera peste.