# Poemata selectiora 11.53

August Buchner, Poemata selectiora, AUGUSTI BUCHNERI XI. ELOGIA LITERARIA., LIII. Anno 1655. Maio 31. In SALOMONA M. JPH. GE. WILKII, Dresd.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/11.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/11.53

HIc ille est Salomon, cuius Sapientia totum
Advertit terrarum orbem, mortaliaque exiit
Saecula: WILKIADAE pinxit manus affabre, et omnes
Expressit laudesque viri culpasque notando
Solerti doctaque opera. Nempe omnia nostra
Insincera fluunt: homines sumus, aemula Divis
Natio, non Divi. Vincas Salomona vel ipsum
Consilio, et docto sapientis acumine mentis,
Stultitiae quandoque tamen reus erro recedes
A veri rectique via. Vos regia sceptra,
Discite, quid deceat, quid pulchrum atque utile regnis;
Dedecora, et nocitura Viri peccata cavete.
In populos manant exempla et facta potentum:
Atque unus quicquid peccaverit, inficit omnes:
Nec gravius vexat, quam qui de vertice morbus
Labitur, et tetra saevit per viscera peste.

---

August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml.
