Latin · Dactylic hexameter
AUGUSTI BUCHNERI XI. ELOGIA LITERARIA., LV. Anno 1656. In Argo Holsaticam ADAMI OLEARII.
August Buchner, Poemata selectiora 11.55
Unproofread scanNot analysed yet
VIcit Iasonio pulsatam remige classem,
Et Minyas, Pagasaea, tuos, Gottorpia puppis,
Non caedes, non furta patrans; sed foedera quaerens,
Quae Russum late Dominum, quae Persica Regna,
Europae societ sceptris, Asiaeque potentis
Divitias patriis doceant advertere terris
Auspicio, FRIDRICE, tuo. Tibi laurea quamvis,
Omnigenae victrix Sophiae, per tempora dudum
Serperet; ingentes quamvis statuêre coronas
Musarum chorus omnis, et AoniaeHippocrene;
Haec tamen haec quoque restabat, qua Te orbis Eous
Comeret, et magni donaret dextera Moschi.
Exitium invexit populis Vesputia pinus,
Reclusitque viam, cunctos qua accincta furores
Auri sacra fames saevis irrumperet armis,
Atque alium immensis vexaret cladibus orbem:
Haec placidos Domini mores, nomenque professa
Pacificum, exorat populos, Regumque favores
Impetrat, et nullo latus interspersa cruore,
Ingentis compos voti redit. Omnia vinces
Una ratis (sic fata canunt, sic spondet Apollo)
Saecula, et aeternis OLEARI fama Camenis,
Qua tellus, quaque astra patent, fama ibis honora,
Et duraturis obstringes laudibus orbem.