Latin
AUGUSTI BUCHNERI XI. ELOGIA LITERARIA., VII. Anno 1618. In P. Virgilium Mar. FRID. TAUBMANNI.
August Buchner, Poemata selectiora 11.7
Unproofread scanNot analysed yet
QUISQUIS prior MARONE divinum genus
Dixisse potuit, propter entheum Sophos
Castae Camenae, vimque flammeam ingeniI,
Seu SCALIGER ille regius sanguis fuat,
Saevum-iocantis lubricae sortis pila,
Sibi stabilire ut posset aeternum decus;
Sive aliquis alius eruditorum ex tribu,
Iubente Phoebo dixit, et Musis novem.
Et te FRIDERICE, VIRGILI entheum ut Sophos
More invidendo prorsus ac modo explicas,
Meritissimo vocare tuo entheum queam,
Certo entheatum VIRGILI entheum ad Sophos.
ALIUD.
DIs genitus, genitorque Deum, cui saecula nostra
Par videre nihil, postera et adspicient,
Cui regnum fortuna tulit, mente imperitaret
Omnibus, atque ipsa maior, et invidia,
HUNNIADES, DONATUM animam vocitare
MARONIS,
Et te TAUBMANNUSHUNNIADE solitus.
Perfecte ut constet MARO, tertia vis animai
Adsit, TAUBMANIDEN hanc ego scisco meum.
ALIUD.
ARBORIS auricomae ut ditem devolvere ramum
Posset, et Elysias sic penitrare plagas,
Amplexus et inire patris Priameius heros,
Dux iteris caelo-missa Columba fuit.
Iamque ut sit nobis magni penitrale MARONIS,
Et sacros cineres Vatis adire pii,
Ac Sophiae aeternum aureolae decerpere honorem,
Ecce iterum monstrat DIA COLUMBA viam.