# Poemata selectiora 11.9

August Buchner, Poemata selectiora, AUGUSTI BUCHNERI XI. ELOGIA LITERARIA., IX. Anno 1619. MenseFebruario Andreae KOCHIO, ? De Maiestate disputanti.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/11.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/11.9

PUlicis alter amet nebulosi, et viscera muscae
Scrutari, in nugis aevum operosus agens:
Tu pia civilis doctrinae templa peragras,
Et prodesse domi discis itemque foris,
Laudo equidem, et mecum,laevae quibus parte mamillae
Cor salit, atque Deo mens meliore calet,
Qui librum hunc videre tuum, subtiliter omne
Quo Maiestatis enucleasse sophos,
Principibusque suum ius asseruisse laboras,
Quod Papa nequicquam concupit esse suum.
Est aliquid Reges dextra defendere, at illis
Maius ab ingenio restituisse suum est.

---

August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml.
