Latin · Choliambic, the limping iambic
AUGUSTI BUCHNERI XIII. PROPEMPTICA, II. Anno 1647. Cum Serenissimi Principes, CHRISTIANUS V. Electus Danorum et ??
August Buchner, Poemata selectiora 13.2
Unproofread scanNot analysed yet
FOntes Egrani, vosque Caesaris Thermae,
Quibus saepe duri contumax furor morbi,
Et victa cessit membra lancinans pestis,
Variaeque febres, debilisque Chiragra,
Et segnis hydrops, calculusque no segnis,
Aut alia si quae viscera perimit tabes,
Dulcemque saeva corpori rapit florem;
Sic larga vobis semper uberet vena
Aquae perennis, nec suas aquae vires
Defecta tellus spiritu salutari,
Medicisque succis, quos latentis infecit
Semen metalli, aut liquida sulphuris flamma,
Maligniusve denegaverit sidus;
Sed copiam potentis auxili undantem
Sufficiat usque non humus modo mater,
Sed omnia animans masculus vigor caeli:
Ut nulla lympha plus opis ferat fessis
Aegrisque membris, quam relapsa de vestro
Quae fonte manat cura inempta languenti;
Non ad Lucrini stagna nobiles Baiae,
Non Sextianae, quaeque balnea exsudant,
Ubi foliis ventura fata perscripsit
Insana Vates; fama quin minor vobis
Aponi feratur, saeculis licet priscis
Tot gentium illum studia, tot licet laudes
Fecere morbis numem omnibus praesens:
Quod Dania ingens, prisca regna Cimbrorum,
Et aestuosa Balthici marisTethys,
Vobis verendum pignus, o piae, credunt,
Accipite, nymphae, totque gentium vota,
Tot maximorum vota Principum ac Regnum,
Servate in uno, valetudinis quassae
Qui nunc medelam a fontibus petit vestris
Longe profectus: recreate non firmum,
Novumque robur vividae iuventutis
Laetasque vires irrigate languenti;
Ut ante paulo qui imbecillus ac aeger,
Gravisque venerat; integer, valens, firmus
Vestris recedat fontibus, piae nymphae;
Vobisque, Carolinae, iure saeclorum
Ventura series regium asserat nomen,
Quibus salutem suam debeant Reges.