Latin
AUGUSTI BUCHNERI XIV. EPICEDIA.
August Buchner, Poemata selectiora 14-2
Unproofread scanNot analysed yet
HActenus infausti rabies tristissima morbi
Plusquam nectareos est populata favos:
Immiti sed enim cunctae dulcedinis expers
Nunc quoque mors ipsam funere mergit apem.
Plangite ROBERI sitientis pocula mellis:
Fellea vos posthac quid nisi cura manet?
ALIUD.
Melli vita fuit ROBERI, ast aspera mors est:
Heu mihi, quam numquam mel sine felle datur!
POst certamina dura, post laborum
Tristes, ancipites, graves et aestus,
Invictae pugil ille veritatis
MISLENTA hic positis quiescit armis,
Et pleno fruitur triumphi honore,
Qualem sidera sola pollicentur,
Detrectat dare dum maligna tellus,
Magnis aspera semper atque acerba.
Felix funere, nec minus quoque ipsa,
Vexata licet undiquaque, vita!
Quo pugnae gravius genus subisti,
Hoc te laurea celsior coronat.