# Poemata selectiora 14.21

August Buchner, Poemata selectiora, AUGUSTI BUCHNERI XIV. EPICEDIA., XXI. ? 1633. Tumulus Johannis? a METSCHet cetera Defunctus loquitur.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/14.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/14.21

HUc usque licuit, impotens hostis, sequi,
Proculque inermes agere non uno metu
Ac clade turbas: Siste io, siste impetum,
Hic fixa meta est. Quicquid in casus patens,
Levique sorti obnoxium, aut boni affuit;
Aut ipse leto debitus circumtulit
Mortale semen, in diem vivens homo,
Hic omne cessi. Pertinere longius,
Quam vita steterat, an queant hominis mala?
Me post sepulchrum nulla calamitas premet.
Nec vacuus esse sensu, et infelix potest,
Miserve, qui dudum ossa factus, et cinis
Quacumque rabie tristis incumbat furor,
Sibi ipse pestis qui novissimus venit.
Ergo, o, iuvat vesane, quod dulci lare,
Quod rure avito nil reluctantem suis
Fatis fugasti, si neque hanc cadaveri
Terram potes negare, nec animae piae
Praecludere astra? Si futurus ipse mox
Manesque et umbra, sed carens supera domo;
Sed execrata Taenari obscuri hostia,
Exustulandus sempiternis ignibus?
I, fruere rapto: nil sibi ereptum gemat,
Cui nec ademptus tumulus, et caelum patet.

---

August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml.
