Latin · Elegiac couplet
AUGUSTI BUCHNERI XIV. EPICEDIA., XXII. Anno 1634. Iunio 27. In Obitum ? REUTERI, ??Doctoris et Professoris?
August Buchner, Poemata selectiora 14.22
Unproofread scanNot analysed yet
CAndor amans recti, qualem vix nostra tulerunt
Saecula, vel veteres concelebrastis avi:
Et pietas, nudis non tantum cognita verbis,
Sed quae sanctam edat facta per ipsa fidem:
Atque animus contemptor opum, contemptor honoris,
Illicita si quis arte petendus erat.
Nec non et gemini praeclara peritia Juris,
Linguaque docta loqui, docta tacere simul:
REUTERI tumulus, laudes, quas supprimit, hae sunt.
Quanta tibi, Albi Pater, quot periêre bona?