# Poemata selectiora 14.22

August Buchner, Poemata selectiora, AUGUSTI BUCHNERI XIV. EPICEDIA., XXII. Anno 1634. Iunio 27. In Obitum ? REUTERI, ??Doctoris et Professoris?. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/14.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/14.22

CAndor amans recti, qualem vix nostra tulerunt
Saecula, vel veteres concelebrastis avi:
Et pietas, nudis non tantum cognita verbis,
Sed quae sanctam edat facta per ipsa fidem:
Atque animus contemptor opum, contemptor honoris,
Illicita si quis arte petendus erat.
Nec non et gemini praeclara peritia Juris,
Linguaque docta loqui, docta tacere simul:
REUTERI tumulus, laudes, quas supprimit, hae sunt.
Quanta tibi, Albi Pater, quot periêre bona?

---

August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml.
