# Poemata selectiora 14.26

August Buchner, Poemata selectiora, AUGUSTI BUCHNERI XIV. EPICEDIA., XXVI. Anno 1637. Augusto 17. In Excessum Johannis GERHARDI, Theologi Summi. IPSE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/14.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/14.26

ACcipe, JENA, tui cineres atque ossa GERHARDI,
Ne quoque sic possim desinere esse tuus.
Ipse tibi tumulus famam, quam praestet, habebit,
Et qua luce mices umbra vel ipse dabit.
Per me certa tibi verae stat regula vitae,
Et nunc exemplum nobile mortis habes.
Quicquid eram, tibi sponte dedi, deducere amore
Alterius potuit gratia nulla tuo.
Tot quamvis peterent Reges rerumque Potentes,
Nil promissa, omnes nil valuere preces.
Nec tantum auratis potuerunt nixa columnis
Atria, tam charis vellem ut abire locis,
Et dulcem migrare larem, tum linquere amicos,
Ah tot Germana pectora nota fide!
Quis mihi, Diva, tuo tam velificatus honori est?
Quis tua curabit commoda, quaeso, magis?
Nec fecisse piget, quae tum praestare voluptas,
Et maiora meus subiciebat amor.
Unum est, quod doleo, mihi crede, et maceror ex te,
Quod nondum certa fas tibi pace frui,
Bellorum per triste nefas, quod fulmine saevo
Terret adhuc, atros insinuatque metus.
Sed mea spirantis tumidum si flexit Olympum,
Defuncti pro te vox nec inanis erit:
Et tibi perficiet, carui quibus ipse recedens
Muneribus, sed nunc largiter usque fruor.
Humani Custos generis, quem sidera Regem,
Auctoremque suum mundus uterque vocat:
Si tua pugnavi, quamquam sine sanguine, bella
Impiger, atque tibi nota sat ista manus;
Nec pro te piguit duros perferre labores,
Sed spectata omni est turbine nostra fides:
Hoc, precor, hoc concede unum vel redde ministro,
Ne calcet cineres hostica turba meos:
Ut, quae terra tegit tranquillae pacis amantem,
Haec quoque perpetuae tempora pacis agat!

---

August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml.
