Latin · Elegiac couplet
AUGUSTI BUCHNERI XIV. EPICEDIA., XXVII. Anno 1637. Septembre 4. In Obitum ERASMI SCHMIDII, GraecaeLinguae et
August Buchner, Poemata selectiora 14.27
Unproofread scanNot analysed yet
DOcte Senex, dudum placidis quem condidit umbris
Non properata quidem, sed tamen atra dies;
Si petere hoc fas est, qui, dum pia fata sinebant,
Irrupto tecum nexus amore fuit;
Da veniam, paucos si vix modo pangere versus,
Et breve per tumulum carmen hiare licet.
Nam tibi pro meritis dignas persolvere laudes,
Et totum, ut possim, per decus ire tuum;
Longa satis grandi texenda sit Ilias orsu,
Et par Mantoae vox agitanda tubae.
Usque adeo non vulgus eras, cum summa tenerent
Ingenium, virtus, cetera cuncta tua.
Nec defecit amor noster tibi: plurimus ardet
Iam quoque, cum gelida conderis umbra domo.
Tempus obest, quod durum urget, totosque lepores,
Et studium ex animo Pieridum omne fugat.
Quamquam de nostris quid erat sperare Camenis,
Cum tubicen laudis Pindarus ipse tuae?
Nec non immeritas Lycophron ubi ruperit umbras,
Perque tuam in populi luce locatus erit?
Cetera praetereo: sed quae tua cura retexit,
Et facit aeterni sensa patere Dei,
Non modo mansurum spondet per saecula nomen,
Sed dudum et superos et dedit astra tibi.