# Poemata selectiora 14.28

August Buchner, Poemata selectiora, AUGUSTI BUCHNERI XIV. EPICEDIA., XXIIX. Anno 1637. Octobre 21. CUNONI a BODENHAUSEN, in Wolffingeroda et Radis et. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/14.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/14.28

DUm patria obscenis late iacet obruta bustis,
Atque hosti pariter funus et ipsa sibi est;
Me quoque saeva dies properato fine peregit,
Aetas firma suum vix sat ubi orsa virum.
Nec BODENHUSIACO prodest de sanguine natum,
Unde mihi patriae fluxit origo domus:
Tot decora, et quamvis tot celsae laudis honores
Enumeret, iuxta Marte togaque potens.
Quamlibet ingentes titulos nil fata morantur,
Et quatiunt aequo regna casasque pede
Nil contra valet aequa Themis, nil docta Camena,
(Et fuit haec Iuveni culta, sed illa magis.
Nam neque privati constant sine iure penates:
Atque, hoc si tuleris, sceptra quoque ipsa labant.)
Borbonios vidi Reges aulamque potentem,
Et si quos populos, torve Garumna, rigas:
Belgarum lustravi urbes, fortemque Batavum,
Quem nequicquam armis hactenus urget Iber:
Quid varias adiisse oras, quid maxima regna,
Regnorumque artes addidicisse iuvat?
Hinc ad opes famamque via est, quae maxima terris:
In Superos sola fas penitrare fide.

---

August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml.
