Latin
AUGUSTI BUCHNERI XIV. EPICEDIA., XXIX. Anno 1638. Septembre 24. Wilhelmo NIGRINO, ?Professori???? Magnifico.
August Buchner, Poemata selectiora 14.29
Unproofread scanNot analysed yet
QUas, dulcissime, lacrimas,
(Ah! dulcissime, cum tuo
Aspectu licuit frui;
Vix nunc, quando fuit tibi
Vitae lumen amabile,
Et te terra premit tua
Subductum ex oculis procul)
Quas, dulcissime, lacrimas,
(Sic te nunc quoque sic vocem)
Affusus tumulo tuo,
Complectens cineres meos,
Quos fletus tibi consecrem?
Non tu dimidium mei;
Sed pene omne, qod ipse sum:
In te spiritus hic stetit;
Qui (proh!) vix modo fufficit
Hoc murmur querulum, et breve,
Pro iusta dare nenia,
Quae laudes satis efficax
Seris tradere posteris,
Atque annis venientibus
Commendare decus tuum
Digno carminis alite.
Tu tu pectus eras fide
Plenum, Pirithoo suo
Quali Dux animum Atticus
Defixum penitus dedit.
Aut quali Pyladen amor
Clari obstrinxit Orestei
Duris cedere pervicax.
Frons laeta ingenio suo,
Index pectoris intimi:
Os et sermo fuit tibi
Verax, commodus, et tamen
Fictis balnditiis carens.
Tortis fallere, flexibus
In se quando animus fugit,
Et coram negat aspici,
Alto conditus in sinu,
Vanae somnium imaginis,
Et fallax species modo
Illudens maneat foris;
Non mos, non ratio tua.
Cor pellucidius vitro
Nil umquam occuluit male,
Turpi ut deciperes dolo:
Et mens praeteriit nives
Expers fraudis et innocens,
Tum plena officii pii.
Vix cui dextra velocior
Solari alterius vicem
Duram, aut largior adfuit
Collata miseris ope.
Vulnus nemo gemit tuum;
Aut maeret, tibi quod iacet:
Multi quin potius, tuo
Freti munere, saepius
Saeva atque aspera casuum
Effugisse, palam canunt.
Non sceptra ardua, nobile
Insigne imperii tui;
Non lauri arbitrium, haud levem
Quam donat Sophie et capit;
Non mentem sapientibus
Excultam bene litteris,
Doctarum et decus artium,
Multa laude vehar loquens.
Sunt haec magna (fatebimur)
Sed communia plurimis:
Illae propriae erunt tuae,
Atque uni prope debitae,
Quas laudes cecini, tibi.
Cantent cetera qui velint,
(Et sunt digna satis cani)
Illas dum celebrem mihi,
Et mirator amem tuus,
Si non, aemulus ut, queam.
Hinc exempla mihi lubens,
Hinc acres stimulos petam,
Quos usque usque animo admovens
Addiscam magis ac magis
Proculcare bona fide
Saecli artes, studia ac dolos,
Probra ut pessima despuens;
Cum, NIGRINE meus, tuas
Dotes et decora aestimans
Contra, aetatis ut aureae
Veras reliquias colam.