# Poemata selectiora 14.34

August Buchner, Poemata selectiora, AUGUSTI BUCHNERI XIV. EPICEDIA., XXXIV. Anno 1644. Ianuario 16. Elisae NERHOFIAE, Martini STARCKII, Praefectus?. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/14.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/14.34

ELISA NERHOFERIS HOC TUMULO CUBAT,
Quae iuncta casti lege sacrata tori
Vati Themistos ante REUTERO incluto,
Et post deinde STARCKIO nupsit suo:
Cui nec diurnum Solis aurei iubar,
Nec ipsa vita, et quicquid in vita iuvat,
Iucundiusve chariusve umquam exstitit;
Ita probitate mentis, atque animi indole
Docta, venusta, tam pudica, quam pia,
Et Numinis verente, tum chari Viri,
Exempla sexus cuncta praestabat sui.
Hospes, precare usque hortus ut florum hic comet:
Amoenus hortus ipsa Virtutum fuit.

---

August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml.
