# Poemata selectiora 14.6.46-89

August Buchner, Poemata selectiora, AUGUSTI BUCHNERI XIV. EPICEDIA., VI. Anno 1624. Novembre 26. Benedicti CARPZOVII, ?Juris?Doctoris?Saxoniaeet, lines 14.6.46-14.6.89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/14.6.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/14.6.46

Fabricios quondam tales, pia nomina, talem
Maiorem sese Roma admirata Catonem est.
Talis Aristides doctas celebravit Athenas,
Invisus licet, et meritis indigna reportans.
Iam quid ego memorem summum pietatis amorem,
Defixamque animam usque Deo, seu laeta iuvarent,
Seu premerent adversa? tumenti libera fastu
Pectora quid mansueta canam? non curia celsa,
Non aulae sublimis apex, non purpura fulgens
Verba tibi, Vir magne, dedit, quae saepe fefellit
Egregias animas, et vento implevit inani.
Stat sua serietas, sua sunt rata pondera menti;
Et tamen expositos servat pia gratia mores,
Et tibi frons privata manet: livente veneno
Hinc quoque nil umquam nocuit, licet omnia summa,
Invidia, aegrescens magnis successibus, urat.
Talem vernantes finxerunt protinus anni,
Pictus ubi nec dum tenera lanugine malas
(seu patrius Viader, nostrae sive Albidos undae,
seu formosa tibi riderent flumina Nicri)
Dulcia Pieriis donares tempora Musis.
Nam nec segnities somnos tibi suasit inertes,
Nec luxus, lapidator opum, vesanaque Bachhi
Orgia, et obscenae Veneris damnosa voluptas,
Mollia corruptam traxêre per otia vitam.
Aoniae semper fervent sub pectore curae,
Et pudor, et docti legem non spernere mores.
Qua plorem tot damna lyra? quo carmine tantos
Parvus ego celebrem manes? si lingua resultet
Ferrea, si totum spirent praecordia Phoebum,
CARPZOVIO vix digna canam: premit undique laudum
Copia, totque altis virtus donata coronis.
Ergo cum nostrae nequeant promittere Musae
Imbellis citharae strepitu post funus et ossa
Mansuram longe per dulcia carmina vitam;
A factis tibi da ipse tuis: haec tristis Avernus
Nesciet, et quicquid Lethaea oblivia fumant.
Certent artifices spirantia ponere signa,
Marmoreosque alte tumulos; tibi dignius umquam
Condiderit nemo monumentum et certius ullum,
Quam quod tute tibi rara virtute parasti.
TUMULUS.
CARPZOVIUS senior cubat hic, o flete relicti,
Hic simul Ars, Pietas, suada Themisque cubant.

---

August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml.
