# Poemata selectiora 14.7

August Buchner, Poemata selectiora, AUGUSTI BUCHNERI XIV. EPICEDIA., VII. Anno 1624. Margaris SCHATONIAE, ? SENNERTIM.? Coniugis, Tumulus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/14.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/14.7

QUis lapide hoc premitur? Mulier dignissima vita,
Et vel Cumaeos aequiparare dies.
Ecquod ei nomen? dicam tibi, MARGARIS olim
Dicta fuit, sexus unio nempe sui.
Quis genuit? SCHATO, melior quo mitibus herbis
Stamina Parcarum flectere nemo fuit.
Iuncta erat illa viro socialis foedere lecti?
SENNERTO, quo vix doctior Hippocrates:
Usque adeo cunctos transcendit laude medentes.
Septem huic, si quaeris, pignora lecta dedit.
Bis bini superant nati, et nata una; sed una
Uno cum gnato mortis adivit iter.
Quae tumulum ipsius matrona amplectitur albam
Sparsa comam, et largis tota fluens lacrimis?
Nil celo, est Probitas: quia enim fidissima Custos
Vivae aderat, cineri vult quoque adesse suo.
Et cum non videat quos sit subitura penates,
Hic sibi perpetuam gaudet habere domam.

---

August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml.
