Latin · Elegiac couplet
AUGUSTI BUCHNERI XV. PRIVATA PIETAS., XXI. Anno 1656. Decembre 25. In Genethlia CHRISTI.
August Buchner, Poemata selectiora 15.21
Unproofread scanNot analysed yet
NAtus ab aeterno verum de Numine Numen,
Nunc quoque de pura Virgine nascere homo.
Nascere homo, nec pone Deum: donare salutem
Nempe venis homini numine fretus homo.
Impostas fungi partes sine numine non est:
(Non hominem pote homo conciliare DEO)
Nec mortem divina capit natura: piari
Morte tamen nostrum debuit, Alme, nefas.
Quid timeam? mihi natus homo, mihi CHRISTUS adhaeret:
Omnia cum CHRISTO sunt mihi nata bona.
Ite voluptates, et opes, et splendida honorum.
Nil mihi vobiscum est, o peritura bona!
Dum CHRISTUS meus est, nil curo cetera: solus
Ille mihi cuncta est, nec peritura, bona.