# Poemata selectiora 15.21

August Buchner, Poemata selectiora, AUGUSTI BUCHNERI XV. PRIVATA PIETAS., XXI. Anno 1656. Decembre 25. In Genethlia CHRISTI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/15.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/15.21

NAtus ab aeterno verum de Numine Numen,
Nunc quoque de pura Virgine nascere homo.
Nascere homo, nec pone Deum: donare salutem
Nempe venis homini numine fretus homo.
Impostas fungi partes sine numine non est:
(Non hominem pote homo conciliare DEO)
Nec mortem divina capit natura: piari
Morte tamen nostrum debuit, Alme, nefas.
Quid timeam? mihi natus homo, mihi CHRISTUS adhaeret:
Omnia cum CHRISTO sunt mihi nata bona.
Ite voluptates, et opes, et splendida honorum.
Nil mihi vobiscum est, o peritura bona!
Dum CHRISTUS meus est, nil curo cetera: solus
Ille mihi cuncta est, nec peritura, bona.

---

August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml.
