Latin · Dactylic hexameter
AUGUSTI BUCHNERI XV. PRIVATA PIETAS., XXV. Anno 1657.
August Buchner, Poemata selectiora 15.25
Unproofread scanNot analysed yet
SAncte Pater, tibi sternor humi lacrimisque rigatus
Ora, ambas attollo manus, veniamque paternam
Criminibus te posco meis, tua numina laesi
Quibus toties, dudum ut sub tristia Tartara mitti
Sim meritus, ni dextra meis tua parcere culpis
Malit amans. Quamvis etenim iustissimus unus,
Quaesitorque gravis scelerum, vindexque mineris;
Aequanimi pietate tamen mitissimus idem,
Et placidus miserator ades, cum displicet error
Noxius, et peccasse dolet. Sic grande remittis
Exitium Ninivae lacrimis, flentique Manassae
Ignoscis donasque nefas, caeloque latronem
De cruce transcribis ferali, atque inseris astris.
Me quoque, me quoque, Sancte, leva. Quam paenitet acti?
Quam te contempsisse grave est? En damno meipsum,
Absolvi ut noxa merear; meque offero poenae,
Ne punire velis. Quid sum, nisi pulvis et umbra?
Destruere hanc laus quanta tibi? Qui sponte rebellant.
Prudentesque tibi malesanum obvertere cornu
Ultro audent, plecte incumbens et confice saevus,
Ni sapiant; mihi parce bonus: mihi suffice vires,
Ut placeam, et felix caeli tibi debear haeres.