Latin · Elegiac couplet
AUGUSTI BUCHNERI XV. PRIVATA PIETAS., VI. Anno 1639. Cum Dresdae et alibi mortuus crederetur.
August Buchner, Poemata selectiora 15.6
Unproofread scanNot analysed yet
AMbulo, edo, somnum capio, rursusque relinquo,
Numquam non partes luce fruentis ago:
Et tamen oppetiisse, ac mox vertendus in ossa
Extremum functus dicor obisse diem.
Non temere est, quod fama canit: forte imminet hora,
Et, quae me iugulet, stat prope summa dies.
Scilicet haud raro praevertit tempora rumor,
Et quasi gesta serit, si qua gerenda micent.
Iam quem non uno consumit funere cura
Quottidie, hunc aliquis vivere posse putet?