Latin
AUGUSTI BUCHNERI XVI. SILVAE., XXI. Anno 1657. Veritas.
August Buchner, Poemata selectiora 16.21
Unproofread scanNot analysed yet
ARcem tueri Veritatis qui studes,
Et deviantes in viam reducere,
Verum unice intuere, cetera habe procul,
Iram, odia, partes, probra, contumelias,
Et quicquid animo corrigentis officit,
Aut corrigendi offendit et cruciat male.
Non veritatis hic aget negotium;
Sibi obsequetur, si quis hos sequitur Duces,
Et dicta dictis ingerit, non res agit.
Saeva et superba et impotens oratio
Exasperat animum, et efferos motus ciet;
Lenis, modesta, sobria, assensum trahet:
Quippe esse talis sermo amantium solet:
Nec pertinax repugnat et temere oblatrat,
Amore visus qui tuo dignus fuit.
Amantem amabit, audietque: tum patet
Vero potenti primus ad animum gradus.
Offensus animus et dolore exaestuans
Rem veritatis non videt, vulnus videt,
Referre cupidus, qua fuit laesus plaga:
Convicia inter sic laborat Veritas.