Latin · Elegiac couplet
AUGUSTI BUCHNERI XVI. SILVAE., VII. Anno 1626. MenseFebruario In DIAETAM A Reverendissimo et
August Buchner, Poemata selectiora 16.7
Unproofread scanNot analysed yet
PRo patriae rebus dum consiliantur in unum,
Hic, ubi Saxonica stringitur Albis humo,
Atque alias WITEBERGA suis instaurat Athenas,
Magdeburgiaci, nobilis ordo, Patres.
Sic memini Phoebum dixisse sub Aonis antro:
(Credite: nam verum dicere Phoebus amat)
Nunc bene nunc sperate viri! mons candidus omen
Scilicet eventus candidioris habet.
ALIUD.
ROmanas aquilas sacrataque Caesaris arma
Quibus fas contempta religone fuit
Conculcare armis, fatum miserabile ab albo
Monte Bohemorum pressit et obteruit.
O utinam contra pro Caesare ferre paratos
Magdeburgiacos omnia dura Patres,
Saxonis a niveo maneant alba omnia monte!
Candida promeruit candida fata fides.