# Poemata selectiora 16.7

August Buchner, Poemata selectiora, AUGUSTI BUCHNERI XVI. SILVAE., VII. Anno 1626. MenseFebruario In DIAETAM A Reverendissimo et. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/16.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/16.7

PRo patriae rebus dum consiliantur in unum,
Hic, ubi Saxonica stringitur Albis humo,
Atque alias WITEBERGA suis instaurat Athenas,
Magdeburgiaci, nobilis ordo, Patres.
Sic memini Phoebum dixisse sub Aonis antro:
(Credite: nam verum dicere Phoebus amat)
Nunc bene nunc sperate viri! mons candidus omen
Scilicet eventus candidioris habet.
ALIUD.
ROmanas aquilas sacrataque Caesaris arma
Quibus fas contempta religone fuit
Conculcare armis, fatum miserabile ab albo
Monte Bohemorum pressit et obteruit.
O utinam contra pro Caesare ferre paratos
Magdeburgiacos omnia dura Patres,
Saxonis a niveo maneant alba omnia monte!
Candida promeruit candida fata fides.

---

August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml.
