Latin · Dactylic hexameter
AUGUSTI BUCHNERI IV. HYMNI SACRI ANGELICI., XXIV. Anno 1657., lines 4.24.1-4.24.46
August Buchner, Poemata selectiora 4.24.1-46
Unproofread scanNot analysed yet
ALigeri proceres, acies iurata Tonanti,
Primum auctoris opus rerum, quos condidit ante,
Quam mare veliferis circum diffunderet undis
Tellurem, altricem pecudum frugumque parentem,
Et super insignem stellis suspenderet aethram,
Solis iter Lunaeque viam, fraterna secutae
Signa rotae: vobis hanc festam ducere lucem
Tendimus, et tanto pro munere solvere grates,
Mundi opifex ter -magne tibi. Sed carmine quo te,
Qua cithara tua, summe Pater, pangam ardua facta?
Quibus, pietas quanta ipsa, modis? angustius astra
Decurrunt, totusqeu minor, quam maximus, orbis,
Dum soli par illa tibi est, qui cuncta superstas
Immensus, metaque cares. Has ergo cohortes
Composuit tua dextra suis, fida agmina, signis,
Descripsitque vices varias, et munia dixit.
Pars vigil assistit solio, vocisque verendae
Iussa capit, laudesve sonat: late omnis olympus
Asstrepit, et laetis applaudunt alstra choreis.
Pars caetus curant hominum, et sua cuique tuentes
Vitam fortunasque tegunt. Sunt, qui bona portent
In terras, variis et ditent fructibus annum;
Aut poenas cladesqeu ferant, mala praemia noxis.
Seu, cum grando quatit segetes, sidusve vaporum
Urit, et in prima messes intercipit herba;
Seu cum pestilitas urget, ac funere denso
Parca furit, viduatque urbes et rura colonis.
Sunt, qui bella petant, fulgentiaque arma secuti
Victrices statuant laurus, clarosque triumphos
Instaurent. Sunt, qui pacis tranquilla tuentur
Otia, et optatae praestant bona tuta quietis.
Innumeri vectantque preces, et nostra Tonanti
Commendant vota, atque pium meruisse favorem
Contendunt. Alii suprema in funeris hora
Excipiunt fugientem animam, subque astra reportant
Ignea, et auctori reddunt, qui gaudia donet
Perpetua, et superum vitae immortalis honorem.
Non tot Achemenii regis strepit aula ministris,
Non manibus tot Susa fremunt: licet omnis Eous
Serviat, et curvis assurgant Bactra tiaris.
Non numeros tot Roma caput cum maxima rerum
Floruit, et dominos fasces direxit in orbis
Omne latus, qua mane venit, seroque recedit
Vespere, luciferos properans sol mergere currus,
Invictasque aluit turmas, fortesque cohortes,
Praesidium imperio, terroremque hostibus atrum.