# Poemata selectiora 5.1.1.263-312

August Buchner, Poemata selectiora, AUGUSTI BUCNERI V. HYMNI PHILOSOPHICI seu DECANALES., I. Anno 1630., lines 5.1.1.263-5.1.1.312. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/5.1.1.263
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/5.1.1.263

Interea vobis, Iuvenes, mea gaudia, Musae
Et doctae et castae, semper mea gaudia, Musae,
Purpureosque metent flores, et grandia nectent
Serta comis, apta ignavum contemnere letum,
Apta aevi ridere minas, legesque sepulchri,
Et nunc coccineam spondent, me vate, tiaram.
SUMMA CARMINIS,
Qua universa eius ratio et explicatur, et
illustratur.
In eorum gratiam adiecta, qui Musis Poeticis non
ita adsueverunt.
REliqua animalia omnem vim in corpore habere
positam, et bruta prorsus ac … esse: solum
hominem ratione ac intellectu pollere, iisque
accedere ad divinam ac caelestem naturam. Cum
artes innumeras et inveniat quotidie, et exerceat, ac
sic perficiat. Praecipue autem inquirendae veritatis stu-
dio teneatur, et abditas rerum causas vestiget: eous-
que progrediens, donec in Deo tandem, cum ultra
procedere non possit, primam omnium constituat: eo-
que invento, se ipsum quoque, ut qui Dei simulacrum
gerat, cognoscat. Qui finis hominis est.
Ad quem consequendum, cum nec divitiarum splen-
dor, nec voluptatum ac deliciarum usus; sed nec honores
ac dignitates quicquam faciant (sunt enim extra homi-
nem posita) solam sapientiam, sive Philosophiam (quem-
admodum Pythagoras, ut modestius loqueretur, vo-
cavit) esse, cui in rebus humanis comparari nihil possit.
Quamvis enim mens nostra, post infelicissimum il-
lud facinus, quo primi homines, et ipsos se, et o-
mnem longe posteritatem prodiderunt, iis obsessa tene-
bris sit, quas homo natus propriis opibus, quicquid
contendat, superare ac vincere non possit: nihilomi-
nus tamen Philosophiam, excitando ac eliciendo in no-
bis quae restant, et velut sopita delitescunt ignis divi-
ni semina, nonnihil lucis afferre nostris mentibus: quam-
vis illa perquam tenuis sit: atque ad illam, quae in
Adamo initio effulsit, comparata, non aliter sese
habeat, quam lychnus ad Solem collatus. Quemad-
modum et Clemens Alexandrinus lib. 1. Stromat. di-
vinam Sapientiam, id est Christum, et Philosophiam,
rationis humanae opus, ita inter se confert, ut illam
Soli, fonti lucis, hanc aurem lucernae, vel lampadi, qua-
rum ratio ab hominibus, Solem aemulatis, excogitata
est, comparet. …, inquit,
Graeca quidem Philosophia est similis illumi-
nationi, quae sit ex scirpo (scirpo autem veteres, sive
iunco, ad Ellychnia utebantur) quem homines accen-
dunt, lucem artificiose a Sole suffurati. Verbo autem
praedicato universa illa sancta lux effulsit etc.

---

August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml.
