Latin
AUGUSTI BUCNERI V. HYMNI PHILOSOPHICI seu DECANALES., I. Anno 1630., lines 5.1.1.458-5.1.1.487
August Buchner, Poemata selectiora 5.1.1.458-487
Unproofread scanNot analysed yet
Italiae igitur non modo Gallias, sed et Germaniam
nostram meliores literas omnino debere. Cum in-
de quotidie quidam velut eruditionis politioris fon-
tes derivarentur. Quae omnia more Poetarum hic
perstringuntur. Germanorum autem tantam, ac tam
felicem in excitandis atque ad summam gloriam per-
poliendis omnis generis literarum artiumque libera-
lium studiis exstitisse industriam, ut iam non amplius
paria cum Italia facerent, sed multis modis vincerent
ac superarent. Frustra dolentibus ac palam conque-
rentibus Italis: qui quidem Germanos hactenus omne
ingenium in manibus, propter mechanicas artes, et
longe faberrima opificia, quorum laude iamdudum
omnibus alliis Europae populis praestamus, habere, ca-
villati erant. Occulta hercle, scribit illustris apud Ita-los
scriptor, siderum commutatione evenisse arbitra-
mur, ut illud caelum, molestis Boreae flatibus, frigore
geluque damnatum, horrida dudum torpentiaque ingenia
mollierit ac excitavit. Neque enim contenti sua vete-
re militaie laude, qua Martium decus Romanis genti-
um victoribus ereptum, stabili disciplinae severitate
feliciter tuentur, ipsa etiam pacis ornamenta, literas,
optimasque artes, decoquenti Graeciae, ac Italiae dormitan-
ti (quod pudeat) abstulerunt. Patrum siquidem no-
strorum memoria, architecti imprimis, ac exinde pictores,
statuarii, sculptores, mathematici, ac perargutae manus
artifices, ac item aquileges, septempedariique mensores,
e Germania petebantur. Nec mirum, cum antea inu-
sitatae et protentosae inventionis aereas formas excuden-
dis libris, et formidanda bello aenea tormenta nobis at-tulerunt.