Latin · Dactylic hexameter
AUGUSTI BUCNERI V. HYMNI PHILOSOPHICI seu DECANALES., I. Anno 1630., lines 5.1.1.46-5.1.1.90
August Buchner, Poemata selectiora 5.1.1.46-90
Unproofread scanNot analysed yet
Quanto igitur reliquas animantes, saecula bruta,
Par superis excedit homo; ratio ignea quanto
Ignavum superat corpus, tanto quoque vincit,
Atque adeo cunctis rebus sapientia praestat.
Quae simul insedit menti, simul emicat illa
Pulchra, decens, similisque sibi: sin; squalet, et horret,
Ut nondum excoctum informi sub rupe metallum.
Illam autem Actaeis si quis coepisse sub oris
Crediderit, multum a vero semotus aberrat.
Namque prius veterem Aoniam Sidonius hospes
Quam tetigit, diris positurus moenia Thebis,
Non Helicon, non Ascra fuit: non docta Aganippe
Pierios fudit latices, aut sacra Camena
Per nemora, et celsas sonuerunt carmina rupes.
Nam quid Maeoniden referam, cui SyrusOrontes,
Cui Lagaea Pharos stagnantis ad ostia Nili,
Grande loqui, et pictis ludendo condere verbis,
Monstravit, longe a patria, longeque vaganti
A chara genitrice, verenda inventa Sophorum,
Et stipare favos caelesti nectare: quales
Mellilegae errando volucres late undique carpunt
Et nemora, et vernis gemmmantes floribus hortos?
Quid Samium memorabo virum, qui primus in astra
Ignavae victricem animam teraeque necisque
Intulit, et puris liquidam deduxit ab astris?
Quem magnum procul Euphraten, quem regia Bactra
Sponte adiisse canunt; ut sancta oracula Vatum,
Et si qui veneranda Magi per templa Deorum
Mirificis sculpsere notis nil cognita vulgo,
Disceret, ac magnis impleret pectora dictis.
Nec te Graiugenum lumen, divine, silebo,
Candida quem Pottona dedit, Neptunia proles.
Nam seu communem mundique hominumque parentem
Divorumque Deum, finisque, ortusque carentem,
Cncelebrat, quem mille acies, levia agmina mille
Invectum curru aligero comtantur euntem:
Quo sine nil fas est mortalibus emoliri,
Et laetum deponere opous: seu pectora comat
Moribus, excelsumque animis inspiret amorem,
Remigiumque aptet, qui sese attollere in altum,
Oblitae, terrasque humiles, curasque malignas,
Audeant, et magni perrumpere limen Olympi,
Auctori iungendae almo, fontique bonorum,
Et vitae, primi defixus origine Pulchri
Pulchra canens, liquidoque aspergens omnia melle.