Latin
AUGUSTI BUCNERI V. HYMNI PHILOSOPHICI seu DECANALES., III. Anno 1647.
August Buchner, Poemata selectiora 5.3
Unproofread scanNot analysed yet
QUanquam sibi ipsa praemium, ipsa sit merces
Egregia virtus, conscientia pulchri
Contenta facti, nil decoris externi
(A se refulgens splendidissima luce)
Nil laudis indiga; improbo tamen fastu
Non inde turgens purpurasque laurusque
Conculcat omnes, frigidas putans nugas,
Florere titulis, dexteroque rumori
Oras per omnes gemmea vehi penna.
Nil ambit horum, nil acerbius poscit;
At si quid ultro candidus favor donet,
Meruisse reputans, lene gaudet oblato
Fruiturque honore: non secus Pater divum,
Quamquam sibi unus omnia est, tamen gaudet
Votis colentum victimisque mactari,
Suosque honores laetus axe despectat.
Leucorea pubes, luculenta spes aevi
Votumque nostri, cui scientiae doctae,
Et musicarum pectus artium prudens,
Honestus ardor nominisque famaeque
Amabili usque incendio acriter torret,
Adeste laeti; candida appetit finis
Vestro labori, quaeque vota soletur
Curasque longas, stat in proximo merces.
Quod si micantis dona fulva Pactoli,
Marisque Eoi spolia, divites gemmas,
Sperare frustra est; quae subactior diis
Mens disciplinis, et sui satis gnara,
Nec optat umquam, nec negata tristatur:
At nomen altum, at laureas tamen pulchras,
Quae pingue vulgus et rudem supra plebem
Ponant gerentes, ecce Apollinis vobis
Spondet Senatus me vicaria cura.
Adeste: victa talis Italus pugna,
Non indecori pulveris gerens sordes,
Comante lauru cingere horridum crinem
Et templa celso scandere insidens curru
Tarpeia properat: talis Isthmias metas
Fervente superans axe, sive Pisaei
Spatiosa campi, praemium sitit palmae
Nullius avidus praeter unicas laudes,
Et non tacendum posteris decus saeclis.
Sperare quicquid licuit hactenus doctae,
Id nunc professae est impetrare virtuti.