Latin
AUGUSTI BUCNERI V. HYMNI PHILOSOPHICI seu DECANALES., IV. Anno 1653., lines 5.4.110-5.4.159
August Buchner, Poemata selectiora 5.4.110-159
Unproofread scanNot analysed yet
Mollesque, et ipsi persequi dubitent boni,
Generosa quos vis mentis excelsae rapit,
Gaudensque magnis ingredi instinguit vigor;
Nisi voluptas sanctior, vulgo et rudi
Ignota, captos traheret, ac mentem igneam
Spes decoris immortalis, et laudis piae
Teneret, usque robur aspirans novum
Solata curas. Pineam talis ratem
Secundus incitare deductam solet,
Et creditam alto Zephyrus, aut fortis Notus,
Utrumque toto cum incidit flatu in pedem.
Ergo illa fertur impetu laeto, et secat
Undas ruitque nuspiam haerens, nuspiam
Cursum resistens (nam suo vento volat)
Fluctusque ridet, nec reformidat salum,
Timidisque si quid reddit infames aquas.
Honor alit artes, alit et ingenium, ac movet
Acuitque mentem, nec sinit torpescere,
Si quos cupido nobilis tetigit sui,
O quae laterent condita alte, ac usibus
Intacta nostris! quot resorpsisset situs
Reperta clara, dulce ni laudis decus
Doctam iuvaret incitans industriam,
Servare parta ac expolire aeque bonam,
Et invenire, si quod ignotum latet.
Spes Patriae votumque nunc iterum suae
Post bella depacata, post longos metus,
Adeste, Iuvenes, hactenus si quos sequi
Iuvit Camenas, prima dum currit dies
Florentis aevi, doctum et artium chorum,
Qui semper ambit inclitam sapientiam,
Et vim decusque commodat Divae suae,
Adeste Iuvenes: spes propinqui praemii,
Honorque dulcis vos vocat. Petite, o mei,
Petite eia laeti, quae labores mulceat
Recreetque functos, ad futuros excitet,
Et firmet animos, ne fatiscenetes male
Trepidique fugiant orsa praeclara exsequi,
Lauri coronam, cui suum florem dies
Non tollet ulla, siderisve uret vapor,
Non durus imber, ala nec quatiet Noti.
Non parva laus est regere mentis impetum,
Et lege devincire, ne vano modum
Transiliat ausu, per superbiam ambiens,
Quae ferre nescit vacua laudis, quam sitit:
Reprensione non minus turpi vacat,
Intraque culpam est, si quis, admonitus suae
Virtutis, umbras deprecetur, et caput
Erigere supra vulgus ignavum ardeat,
Placideque, quod meretur, optet praemium.