Latin
AUGUSTI BUCNERI V. HYMNI PHILOSOPHICI seu DECANALES., V. Anno 1659., lines 5.5.53-5.5.90
August Buchner, Poemata selectiora 5.5.53-90
Unproofread scanNot analysed yet
O natio beata, et o felix genus,
Sapientiae quos sanctius studium tenet,
Sibique penitus vindicat! Non his dabit
Sophista verba tortuosis in logis,
Crepitaculi instar tinnulus: non hos boni
Species inanis fallet, aut fatuum iubar
Illudet, atrum in devium secum trahens:
Verum tuentur: sola veritas iis
Rectumque meta est, quam petunt: qu luminum
Aciem subinde dirigunt: nautae velut
Caelum usque servant tumida sulcantes freta,
Et sidera intuentur, optimos duces,
Portum subire et litus optatum ut queant.
Adeste, Ephebi, debita Sophiae manus,
Et eruditae Musae alumni, quae latus
Amat usque Sophiae tegere, non vilis comes;
Vestra haec dies est. Quicquid exhaustum est adhuc
Duri laboris, e gravis molestiae,
(Nec enim otio, atque ignavia et somno licet
Parare magna) praemium suum sibi
Expraestoletur. Multa fruns lauri viret
Sophiae per hortos, quae pium ambiat caput
Condigna merces eruditae industriae.
Et serta carpere hinc mihi data copia est,
(Nemoris sacrati cura quem penes modo)
Prolixa, et implicare vernantes comas,
Si quis procetur fretus ingenii bonis.
Adeste, adeste, nobilis quos mens rapit
Latere metuens, et sui gnarus vigor,
Adeste: quemque debitum manet decus,
Quos artium ornat docta liberalitas,
Virtusque clara amore generoso trahit.
Dabitur corona, nulla quam plebes tulit
Profana Musis, inficeta, sordida;
Quae fixa terrae adhaeret, et situ gravis
Levare nescit arduum caelo caput,
Diemque bibere candidum, solus sua
Qui luce pellere chaos inscitiae potest.