# Poemata selectiora 6.1.339-379

August Buchner, Poemata selectiora, AUGUSTI BUCHNERI VI. PANEGYRICI., I. Anno 1617. Novembre 5. CARMEN SAECULARE, dictum Wittebergae in Templo Omnium, lines 6.1.339-6.1.379. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/6.1.339
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/6.1.339

Qui fidei mores, quae vis, quae regula Legis,
Quae placent hominem atque DEUM, quid sidera donet.
Ut procul aspexit fulgentia virginis ora,
Occurrit veneratus heram; tunc illa: quid haeres?
Tota tibi res tanta patet, te ECCLESIA CHRISTI,
Te pia sollicitis Sion exspectat alumnis.
Iam tibi iam dubiis nutant Babylonia muris
Moenia, rumpe moras: facito periurus Agyrta
Palleat, et celebris ducatur Roma triumphus.
Nil auctore DEO dubites: accingere mecum,
Et CHRISTUM defende tuum. Subit ille loquentem,
Talibus exorsus dictis: mortalia quaerunt
Consilium, cautasque moras; ego certus obibo,
Nil cunctans mandata DEI: quid posse negabo,
Posse quod ille putat? quare te Diva sequemur,
Quo nos cumque trahes: nam te qui sensibus imis
Hauserit, intrepidus flammas patietur et enses,
Hibernos feret ille Notos, Rhodopemque nivalem
Ut premat usque illum vernus comitabitur aer.
Sic ait, et subito mentem percussus ab oestro
Sensit corde DEUM, moxque armipotentibus ausis
TEZELIUM aggreditur: vix nati, in saecula libri
Plausu ivêre alacri, longinquas diditi in oras,
Et factum in terris quicquid Dea candida dixit.
Quisquis homo, elatis parcat confidere rebus,
Ultoremque DEUM, iustas et numinis iras
Discat, et impune scelerum res neminem habere.
Qui tantas domuit gentes, populosque subegit,
Imbelli calamo ecce iacet devictus, ab uno
Diruta Roma viro est, quam non exscindere Gallus,
Non flavi poterant contorto crine Sigambri.
Qui metus orbis erat, pueris iam feneae habetur
Larva pilae, triviisque palam ludibria debet.
O mira et cunctis maior victoria lauris!
Nemo Draconigenam contendat, et arma Philippi
Scipiadas taceant, animosque ingentis Iuli.
Hi producendi ruerant pro limite regni;
Hic stabat Christiana salus: ibi tela manusque
Omnia erant; saeva sed velle hic vincere dextra
Vinci certo fuit. Salve dilecte Tonanti,
Exarmate polo, cunctis invicte periclis!

---

August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml.
