Latin · Dactylic hexameter
AUGUSTI BUCHNERI VI. PANEGYRICI., I. Anno 1617. Novembre 5. CARMEN SAECULARE, dictum Wittebergae in Templo Omnium, lines 6.1.60-6.1.103
August Buchner, Poemata selectiora 6.1.60-103
Unproofread scanNot analysed yet
Exosi, Latiaque procul Babylone relicta,
Quam certo percussa Deo et stimulata furore
Veridico cecinit fati Marpessia dives,
Atque relegati mysteria Pathmia ephebi
Divinis pinxere notis) gens libera caelum
Scandimus, et magni flammantia moenia mundi?
Assyriae quondam digressus Belidos oris,
Vitiferae veniens, Berrosus, litora Ceae,
Aetheris ingenium, tacitis pendentia ab astris
Fata, iter altivagum Phoebi, declivia Lunae
Sidera, et alterno reparantia damna renatu,
Graiugenos primum docuit, gentemque Pelasgam,
Idque etiam auratos statuae rutilantis honores
Promeruit, doctas posuit qua Pallas Athenas:
Quas, rogo, quas grates, quae praemia digna LUTHERI
Promeruit virtus, foedis qui obsistere contra
Imperiis ausus, docuit sua saecula primus,
In CHRISTO quod sola fides, nil iuta ope nostra,
Aeternae superis adscribat civibus aulae?
Non illum tunc Roma ferox, non bruta minatus
Fulminaque et flammas Tiberis, non Caesaris ira
Compressit dubii; sed eo peniti magis omnem
Excivit virtutem animi, confringere serva
Vincla Papae, et diri ferrata repagula claustri
Destrictis victor posset ridere catenis.
Ut seriem possem tantarum evolvere rerum,
Magnaque cum parvis parili dediucere cura,
Et merito totam devincere carmine Romam?
Non me Maeonides superaret, et alta Maronis
Gloria, qui primus Musarum ascendere in arcem,
Et Latiae meruit censeri palma Camenae.
Nunc male-fecundo tenues in pectore vires,
Vix humiles audent vulgi aspirare coronas.
Atque ut ego tantis fuerim par conditor actis,
Stentque humeri iusto valide sub pondere firmi;
Non potero puncti hoc decurrere temporis usu
Singula, quaeque sua et per momina certa referre.
Unde Viro tantos mens exarmata per ausus,
Ignarum doceas, oro, sacra Musa Poetam,
Summaque quid dederit toti primordia causae.
Hunc unum nobis indulge Diva laborem:
Cetera condignis pergant intexere chartis,
Magna sonaturum quis os, divinior et mens
Erumpit varios fandi per carmina fontes.