# Poemata selectiora 6.2.1-42

August Buchner, Poemata selectiora, AUGUSTI BUCHNERI VI. PANEGYRICI., II. Anno 1622. Calendis Ianuariis PANEGYRICUS SERENISSIMO POTENTISSIMOQUE, lines 6.2.1-6.2.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/6.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/6.2.1

QUI trepidi nos cumque metus, quicumque timores
Sollicitos habuere, ex quo defendere iura
CAESARIS instituit, perque arma reducere pacem
Ruptam armis patriae iuratus Principis ardor,
Nunc abeant cedantque procul: toga cuncta peregit
Atque pii fortuna Ducis, trabeaeque labores
Victrices vicêre aquilas: se corrigit error
Dum licet, et penitus turgentis femina belli,
Dum surgunt, exstincta iacent. Nunc cornua ponit
Carpathio nutrita gelu, placidusque Budorgin
Praevehitur Viadrus, gemmarum dives et auro
Bobera mite sonat, nec, ut ante, accensus in iras
Holsa celer Nissusque tumet. Quae sumpserat olim
Lusatus non sponte ferox, nunc proiicit arma,
Et veniam pacemque rogat, gaudetque subire
Victoris placidi leges et mollia iura.
In melius versa omnia eunt. Sancivit amorem
Quae feriit laesitque manus: quem nuper agebat
Iam Mysus tutatur eques; nil Saxo nocere
Porro cupit; socii coeunt ex hoste manipli,
Et geminara uno sudat prpo cardine virtus.
Non caedem metuunt proceres, non crimina vulgus,
Divitiasve habuisse, nocet; turbatur avito
Nemo lare, et dulches exul migrare penates
Cogitur: antiquos ritus venerataque longe
Numina templa colunt, nullumque altare iubetur,
Quem nescit, dare vota Deo: sua cuique tueri
Sacra recepta licet. Votis maiora videmus,
Et quaerunt dubiae praesentia gaudia mentes.
Quis meritum tam grande Ducis, quis tradere fastis
Et donare aevo? qui ferre minoribus olim
Annales poterunt, vatumque sacrare labores?
Da veniam, da, summe Ducum, non pectora nostra
Non te hominum laudes capiunt; superamur, et omni
Nos tua parte premit numeroso examine virtus.
Iustitiam celebrem? tardet Clementia cantum:
Quam pius et charus superis? telluris amores
Et populi non empta fides mea dicta moretur.
Armati referam laudes, dextraeque potentis
Orsa canam, et quanto praecellas fulmine belli?
Me pacata premat virtus, et purpura Martem.
O felix! o magna dies! o numine plena!

---

August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml.
