# Poemata selectiora 6.2.136-177

August Buchner, Poemata selectiora, AUGUSTI BUCHNERI VI. PANEGYRICI., II. Anno 1622. Calendis Ianuariis PANEGYRICUS SERENISSIMO POTENTISSIMOQUE, lines 6.2.136-6.2.177. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/6.2.136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/6.2.136

Non tamen exarsit; sed nobilitate serena
Aeternum imperii bello proponit honorem,
Dein verso ad superos sic pectore rite profatur:
Omnipotens mundi genitor, violabile nulli
Numen amans hominum, tuque o, quae sanguine avorum
Religio firmata mihi, Pietasque Fidesque:
Nec non patria chara, et denique si qua vereri
Aut iuvat, aut par est, me invitum arcessere Martem
Testor ad has acies, invitum signa movere,
Non has sponte manus in certas ducere caedes,
Vulnere sed laesa cum maiestate coactum
Imperii. Quamquam et vestras defendere partes
Fatum urget celeresque doli. Gladio ergo paranda est
Pax frustrata togam: cumque auxiliantia verba
Nequicquam serimus, ferrum tentare necesse est.
Fortunam sibi quisque facit. Nunc sumite bellum
Et pacem mandate manus: mea causa peracta est,
Nil super est, spreta pro PalladeIuppiter hac stat.
Dixit, et insignem croceae sinuamine silvae
Induitur galeam, lateri sacer additur ensis,
Quali vix superos et sidera terret Orion.
Classica tum lituos iussit: subito undique miles
Erigitur, laetae properant ad signa cohortes.
It totum campis agmen, geminata refulget
Armorum splendore dies, ductorque diei
Auctus luce nova radiisque potentior exit.
Ipse etiam egreditur, nitidis conspectus in armis
Cornipedis fera terga premens, speqeu arduus exstat
MAURITII in speciem magni, cum belliger iret
Danuvium et Getici rabiem frenare tyranni.
Hinc procerum speciosa cohors, delectaque pubis
Robora, quasque ipsae metuant aequare bimembres,
Incedunt equitum turmae: simulacra moveri
Ferrea, et aeratam credas prorumpere gentem,
Sic operit formatque chalybs. Ruit undique portis
Visendi studio plebes, tota ipsa videnda
Quantam DRESDA capit: puerorum imbellior aetas
Summa tenent, matresque piae timidaeque puellae,
Complent ima viri. Quanto tum lumina fletu
Imbre pio et maduêre genae? quae mista timore
Gaudia defixos animos in principe charo
Versarunt? quantis salierunt pectora votis?

---

August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml.
