Latin · Dactylic hexameter
AUGUSTI BUCHNERI VI. PANEGYRICI., II. Anno 1622. Calendis Ianuariis PANEGYRICUS SERENISSIMO POTENTISSIMOQUE, lines 6.2.43-6.2.87
August Buchner, Poemata selectiora 6.2.43-87
Unproofread scanNot analysed yet
Digna o Hydaspeis signari in saecula gemmis,
Quae tibi nascenti tam faustos annuit ortus,
Omnibus ut te unum possis impendere rebus,
Et pariter belli laurum, trabeasque mereri
Pacificas! Quod si te saecula prisca tulissent,
Regia cum supero virtus adscripta decori est,
Te sibi contempto Rhodopeia regna Gradivo,
Mallet CretaJovem. Soli longinqua videntur
Atque aliis submota tibi, Chaldaeus in astris
Non citius ventura notet: tua pondera mentis,
Aethereos sensus, et verba aequalia nimbis
Quis non miratur procerum, aut Legatus adorat?
Antevenis discenda animo, naturaque donat
Nobilitasque sibi, quaecumque labore parantur
Annorumque aliis usu. Te semper honesti
Atque aequi pia cura regit: nec vota precantum
Fastidis sortemque hominum: tibi pauper amatur,
Par inopi pariter ius dividis atque potenti.
Antiqui mores, nostroque incognitus aevo
Te sequitur candor, munit constantia pectus
Firma animi, ac nullo patitur terrore moveri.
Stat menti iurata fides, non prospera sortis
Te attollunt, adversa premunt, semperque paratus
Casibus occurrens fortunam utramque triumphas.
Nil praeceps, citus omnia agis, consulta tuorum
Consilii rectrix mens, fati gnara, facessit.
Talis Alexander bellorum fulmine Eoas
Attonuit gentes, et vincula ferre coegit
Nequicquam auratis pugnacem cornibus Indum.
Talis Caesar erat, victricia signa per orbem
Cum ferret legesque suas. Fortuna nec usquam
Conatus frustrata tuos: tibi militat aether,
Et coniuratae veniunt ad classica laurus.
Non tibi deliciae segnes, non marcida cordi
Otia, non epulae diverso e Sole petitae,
Persarumque onerat qualis convivia luxus:
Uteris inventis dapibus, vix prisca Laconum
Sobrira caena magis, rigidi non mensa Lycurgi
Sanctior: interea heroas, quos addidit astris
Bellipotens virtus, Witekindaque nomina, et ingens
Alberti decus, unde tibi descendit origo,
Commemorare iuvat, magnamque his pascere mentem:
Aut dare, qui casus homines, qui sceptra fatigent,
Et cautos monstrare metus, et spargere dicta
Aurea, Socraticis non inficianda palaetris.