Latin · Dactylic hexameter
AUGUSTI BUCHNERI VI. PANEGYRICI., III. EPICEDION IN Serenissimam AC praegloriosissimam DOMINAM, ? SOPHIAM, ? DIVI, lines 6.3.276-6.3.286
August Buchner, Poemata selectiora 6.3.276-286
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe urgent irae superum, nostrisque minantur
Criminibus: quin nunc fortasse in limine perstat
Quod nequiit fatum nobis hac stante nocere.
Tu tamen, o, tetro quae quondam in carcere degens
Corporis occidui, nostraeque obnoxia sorti,
Incurvare Deum potuisti et flectere votis:
Iam quoque deposito fragilis cum carnis amictu
Nil mortale tenes, sed pura, et libera caelo
Sideribus permista volas, ne desine mater
Usque, usque, o, nostris, precor, intercedere poenis,
Et dubias patriae res commendare Jehovae.