# Poemata selectiora 6.3.276-286

August Buchner, Poemata selectiora, AUGUSTI BUCHNERI VI. PANEGYRICI., III. EPICEDION IN Serenissimam AC praegloriosissimam DOMINAM, ? SOPHIAM, ? DIVI, lines 6.3.276-6.3.286. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/6.3.276
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/6.3.276

Nempe urgent irae superum, nostrisque minantur
Criminibus: quin nunc fortasse in limine perstat
Quod nequiit fatum nobis hac stante nocere.
Tu tamen, o, tetro quae quondam in carcere degens
Corporis occidui, nostraeque obnoxia sorti,
Incurvare Deum potuisti et flectere votis:
Iam quoque deposito fragilis cum carnis amictu
Nil mortale tenes, sed pura, et libera caelo
Sideribus permista volas, ne desine mater
Usque, usque, o, nostris, precor, intercedere poenis,
Et dubias patriae res commendare Jehovae.

---

August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml.
