Latin · Dactylic hexameter
AUGUSTI BUCHNERI VI. PANEGYRICI., IV. Anno 1636. PANEGYRICUS GENEROSO FORTISSIMOQUE HEROI, JOHANNI MELCHIORI a, lines 6.4.139-6.4.186
August Buchner, Poemata selectiora 6.4.139-186
Unproofread scanNot analysed yet
His trepidam firmas urbem: mox foedere iuncto
Ut sancita quies, quamvis tibi Gallia vitem
Deferret, partesque ducis Rex liliger amplas;
Tu tamen haud non esse pius potes: omnis in una
Cura sedet patria: nec tantum Sequana dives,
Quam Moeni valet unda tui: felicius omen,
Patriae adesse, putas, patriae et qui sceptra gubernat
9) LOISIUS, magni proles generosa PHILIPPI.
Huic, dum Celtarum populos atque Itala regna,
Et MelitenSiculasque oras; tum si quis Iberus
Arragonum fines et Vasconas irrigat agros,
Invisit peragrans, lateri comes additus haeres,
Et sequeris iurata manus: sic fidus Achates
Aeneae comitatus iter, casusque per omnes
Astitit, et Domini invictus vestigia pressit.
Virtutem comitatur honor, durumque laborem
Praemia celsa manent: nec te, generose, reversum
Debita destituit merces: calcaria donat
Aurea, et aeratum Caesar ter maximus ensem,
Atque Equitem post esse iubet. Mox mater amorum
Conciliat claro prognatam sanguine Nympham,
Et sociam iungit thalamo, quae taedia duri
Temporis amplexu, curarumque aspera fallat,
Et pariter praestet, pariterque invitet amorem.
Vix meliore umquam coierunt omine taedae:
Quas vobis cum accendit Hymen, Concordia felix
Astitit, et casti sancivit foedera lecti.
Iam diram Bellona tubam per Teutona rura
Inflarat, ferale crepans, populosque per omnes
Sparserat incumbens civilis semina belli.
Omnia nutabant armorum oppressa furore,
Libertasque perit sensim: ceu corpora tabes
Pascitur, et lenta consumit viscera peste.
Ergo ubi nequicquam tentatae foedera pacis
Expirant, victique animi patientia cessit,
Arma armis cohibere placet, ferroque salutem
Quaerere, et e tantis patriam servare periclis.
Ergo tibi cedit Legio, quam Saxo regendam
Ensifer attribuit; tum quotquot saeva Pyragmon
Fulmina molitur canna, tractura ruinas
Urbibius, et vastas campis minitantia strages,
Auspiciis libranda tuis: quaecumque per urbes
SaxonicasMysicasque altis munimina fossis,
Et valli praecincta iugis, celsisque minantur
Aggeribus, nectuntque moras hostemque repellunt,
Committit pariter. SCHWALBACHI industria solers
Sufficere una potest, et credita munia fungi
In plures distincta vices, cunctisque vacare.