# Poemata selectiora 6.4.48-92

August Buchner, Poemata selectiora, AUGUSTI BUCHNERI VI. PANEGYRICI., IV. Anno 1636. PANEGYRICUS GENEROSO FORTISSIMOQUE HEROI, JOHANNI MELCHIORI a, lines 6.4.48-6.4.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/6.4.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/6.4.48

Ergo novus Batavas tendens bellator ad urbes
Nil cunctatus abit: vitam certare sub armis
Ordirique virum pro libertate, decorum est.
Quos ibi non plausus, quae non et puncta tulisti
Invicta dextraque potens et mente sagacis
Ingenii, quo non aliud belli imbibit artes
Ocyus, et totum concepit pectore Martem?
Te iuvenem nondum miles veteranus amavit:
Nec sprevit ver, IANE, tuum floremque recentem
Ullus Honos, ipsi te dilexere Tribuni:
Obsequio nam promptus eras, virtute probatus
Atque fide. Non te blando exitiosa veneno
Decepit, fregitque animos Amathusia mater:
Non luxus lapidator opum tua tempora trivit
Et studium deforme gulae: si forte quietem
Aut hostis daret, aut concederet otia tempus,
Consulere artifices claros, multoque peritos
Usu cura fuit, doctisque incumbere libris;
Nec piguit picta bellum edidicisse tabella,
Quas partes tueatur eques, quae norma pedestris
Militiae: tutis quae sint munimina castris.
Quae ratio firmetque urbes, aut subruat arces,
Vel capiat: saevo quo machina aenea pulsu
Deturbet muros, et dira incendia volvat.
Expertus quis cuncta sapit? stat terminus aevi
Omnibus et parvis spatiis describitur aetas.
Multa igitur complecti animo ac cognosse legendo
Ante decet: quo post, cum venerit usus agendi,
Nil titubes, subeatque animo, quid tempora poscant,
Quam praesens res optet opem: momenta gerendi
Rapta volant, et lapsa semel vix ulla revertunt.
Sufficerent aliis ad rarae laudis honores;
SCHWALBACHIO haec primordia erant: mediocria magni
Contemnunt animi, et quicquid commune putatur,
Ultra id tendere avent, ac votis vota fatigant.
Ergo sedet iuveni patrios excedere fines
Longius atque omnem dimittere vela per orbem,
Qua via cumque patet. Quartum sol fecerat annum,
Cum Rheni post terga amnem, Mosamque relinquens
Celtarum ingrederis populos et sceptra salutas
Borbonia, HENRICUM ingentem: mox ninguida transis
Culmina, nubiferas Alpes, atque Ausona rura
Laetus obis: spaciosa Padus tibi flumina pandit,
Atque suas ostentat opes: te nobilis Arnus
Excipit et totis gratatur Mincius undis.

---

August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml.
