Latin · Dactylic hexameter
AUGUSTI BUCHNERI VI. PANEGYRICI., V. Anno 1660. PANEGYRICUS AD SUMMUM ET ILLUSTRISSIMUM HEROEM, ? CAROLUM, LIBERUM, lines 6.5.1-6.5.49
August Buchner, Poemata selectiora 6.5.1-49
Unproofread scanNot analysed yet
MILTITIUM postquam soli sibi Principis aula
Vindicat, et notas rerum committit habenas,
Nec patitur dare porro caput, regimenque Senatu,
Augustae cui cura arae cultusque sacrorum,
Tum quod casta tenet doctum Sapientia regnum;
In vacuas (sic fata volunt, sic destinat aether,
Sic urgent pia iussa Ducis) succedit, et implet,
FRISIUS has partes, et quod tulit hactenus alter,
In se nunc transumit opus. Pro! quanta fatigant
Gaudia! io quantis saliunt praecordia votis!
Ite piae Musae, perque omnem Helicona vagantes
Carpite Pierios flores, qui Praesidis ornent
Tempora, et aeterni promittant veris honores.
Ite piae, et cunctos deplete Aganippidos amnes
Carminibus, vestri quae tot decora alta Patroni
Commemoranda ferant longe venientibus annis,
Postera ne lateant, venturaque saecula discant,
Quae magnos exempla animos effingere possint,
Unde fluit Patriaeque salus, et publica crescunt
Commoda, quibus claris sese natalibus orti
Et natos factosque putant. Non classica tantos
Infigunt stimulos, non sic tuba Martia fortes
Excitat, ingentesque animos accendit in ausus,
Quam gnavos exempla movent illustria. Multum est
Censeri proavis, et magno sanguine niti;
Plus, propria virtute decus sibi dulce mereri,
Auctoresque aequare suos praestantibus actis,
Quos etiam superare pium. Laus utraque, FRISI,
Te manet, et quantum generis splendore coruscas,
In tantum virtute nites. Primaeva Camenae
Nimirum tibi cura fuit, doctasque per artes
Circumagere, et primis animum constringere frenis,
Cognatasque omni depellere mente tenebras:
Ut claro perfusa die videatque quid ornet,
Quae deceant, et quid contra defamet, et atras
Inficiat maculas. Quod Graecos extulit olim,
Romuleam quae facta togam transcendere gentes,
Qua se aperit tellus, atque undique cingitur undis,
Monstrarunt, totum primasque tenere per orbem,
Assidue volvis memorique in mente retractas
Rimatus, quae pulchra edunt, quae turpia rursus
et vitanda monent. Priscae facundia Romae,
Quicquid et ingentis Demosthenis aemula Peitho
Disseruit, cum rostra movet, sanctumve Senatum
Flexanimae undanti moderatur flumine linguae,
Tullius, atque omnes Graecorum provocat artes,
Usque legis, relegisque haud deteriora sonare
Olim ardens, cum firma virum te fecerat aetas,
Summaque consilii te accepit curia partem.