Latin · Dactylic hexameter
AUGUSTI BUCHNERI VI. PANEGYRICI., V. Anno 1660. PANEGYRICUS AD SUMMUM ET ILLUSTRISSIMUM HEROEM, ? CAROLUM, LIBERUM, lines 6.5.93-6.5.135
August Buchner, Poemata selectiora 6.5.93-135
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo abitus cum fama tui crebrescere coepit,
(Nam revocat Princeps, ut proximus ordine summo
Consilii assistas,) quae te tum vota sequuta,
Quae lacrimae? Desiderio sic icta fideli
Natorum gens dulcis amat deflere parentum
Discessus, charisque dolet spoliata relinqui
Cultibus, optaretque sequi, si copia praesto.
Sic redit, et notam repetit sibi FRISIUS aulam,
Sacratumque Ducis cingit latus, hic, ubi canus
Iamdudum positus Genitor, Fraterque relucent,
Et geminum miscent sidus, radiosque salubres
Spargunt in patriam, fecundi solis ad instar,
Vel Iovis, aut quales mitis Cythereia mittit.
Cum Fratris memini, penitae mihi pectore fibrae
Subsiliunt, crescitque novis reverentia sueta
Motibus, antiquusque calor recidivus in artus
Immeat, et vacuas distendit sanguine venas.
Nam Flacco quod Tuscus eques, quod Pollio Vati
Mantoo, ille mihi: nostras tecum ille Camenas
Non spernit, grataque tegens amplectitur umbra.
Quis par ingenio? quis mente capacior omnium
Quae natura capit? cunctae uno in pectore, cunctae
Musae habitant: Helicon huc immigravit, et omnis
Parnassi concessit apex: hic Castalis undat,
Quicquid et Aoniis non vulgo stillat in antris.
Quis procerum maiora tenet? meliora quis optat?
Tullius eloquio, docto est Plato pectore. Tantas
Asstupuit Caesar dotes, has purpura cuncta
Imperii, magnique Duces, quos culmina rerum
Misere, attonitique haesere ex ore loquentis.
O saecli commune decus! tu vivere dignus
Nestora, Tithonique dies aequare senecta!
Sed diuturnus ages, sic auguror: omnibus aevis
At tua perpetuos implebit gloria fastos.
Haec data sint Fratri: nunc nobis, CAROLE, rursus
Ad partes revocandus eris. Fastigia summa
Patritio sortitus habes conspectus honore:
Ecce aliud mens sancta Ducis tibi limen honorum
Iuxta aperit, sumitque novos tua purpura fasces,
Musarum qui castra regunt, qui templa gubernant,
Et pia sacrorum iura inviolata tuentur.
Commissas ordire vices, fatumque secutus
Corripe delatum felix et dirige clavum.