Latin · Elegiac couplet
AUGUSTI BUCHNERI VII. GENETHLIACA., VI. Anno 1651. AD EUNDEM, IN LXXII. NATALIS FELICI EXORTU.
August Buchner, Poemata selectiora 7.6
Unproofread scanNot analysed yet
QUi Comitum illustri gentem cum sanguine nectis,
Nec minus a propria nobilitate nites,
Qui patriam assidue meritis ingentibus ornas,
Cui servire uni maxima cura tibi est:
Currat et hic felix, tibi qui nunc incipit, annus,
Natalis, METSCHI, dum tuus ipse redit:
Curratio, pluresque alios longo ordine fratres,
Sed niveos omnes, et sine labe, trahat!
Namque licet vix est, quod parto accedat honori,
Vix tibi quod posthaec Gloria reddat, habet;
Plura tamens superant, Patriae quae impendere pulchrum,
Et quibus est Patriae demeruisse Patrem.
Consiliis mens alta viget, nec sentit acumen
Aetatis mores ingeniumque suae:
Ac neque defessae languent ad munia vires;
Et manet in vultu, qui fuit ante, nitor.
Canities loquitur grandaevam sola senectam;
Sed meriti ut constet visque modusque tui.
Non aliter medio nituere in frigore soles,
Saepius et densa sub nive vernat humus.
Vive, precor, duraque, piis certa ancora Musis,
Praesidium Patriae, publicus omnium amor!
ALIUD In numerum aetatis Climactericum.
Quae mihi Chaldaei canitis mala climata Vates,
Et trepidos duro fingitis ore metus?
Nil reliquum est numeris, solus quia temperat orbem,
Et sua dispensat fata cuique Deus.
METSCHIUS huic curae est: huius sub numine tuto
Aeneas haud poterit dicta nocere seni.